monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 24
ut ad FLORUM revertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter privata pocula publicae securis acies. inter temulentas ebriorum reliquias humanum everritur caput. numquam Latro sic composuisset, ut, quia 'publicam' securem dicturus erat, diceret 'privata' pocula, nec in tam mollem compositionem sententia eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos [et loco] et mensas percussum describeret. ille, cum in hac controversia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. et illam dixit minus notam sententiam sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animadvertit in privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calceatus quidem, nisi si, ut omnia spectaret meretrix, diligenter exegit.